RSS


[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.III 24 " 11 14.Adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum sit.Securus itaque inimiciminas audi.Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causamvalent, et quod aequissimum est, spera et ad id te, quod est iniquissimum, compara.Illud au-tem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaqua re sit.Scies nihilesse in istis terribile nisi ipsum timorem.Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiu-sculis pueris evenit: illi, quos amant, quibus assueverunt, cum quibus ludunt, si personatosvident, expavescunt; non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda faciessua.III 24 " 18Mors nos aut consumit aut exuit.Emissis meliora restant onere detracto, consuniptis nihilrestat, bona pariter malaque summota sunt.III 24 " 20.Cotidie morimur.Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus,vita decrescit.Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.Usque ad hester-num, quidquid transit temporis, perit; hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus.Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quidquid ante defluxit,sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat: tunc ad illampervenimus, sed diu venimus.131 III 24 " 24 26Etiam cum ratio suadet finire se, non temere, nec cum procursu capiendus est impetus.Virfortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire.Et ante omnia ille quoque vitetur affectus,qui multos occupavit, libido moriendi.Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad morienduminconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepeignavos iacentesque: illi contemnunt vitam, hi gravantur.Quosdam subit eadem faciendi vi-dendique satietas et vitae non odium sed fastidium.III 25 " 7Dissimilem te fieri multis oportet.Dum tibi tutum non est ad te recedere, circumspice sin-gulos: nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. Tunc praecipue in te ipsesecede, cum esse cogeris in turba : si bonus vir, si quietus, si temperans.Alioquin in turbamtibi a te recedendum est: istic malo viro propius es.III 26 " 5 6Nihil est, inquam, adhuc quod aut rebus aut verbis exhibuimus.Levia sunt ista et fallaciapignora animi multisque involuta lenociniis: quid profecerim, morti crediturus sum.Non ti-mide itaque componor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum,utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quidquid contra fortunamiactavi verborum contumacium.Remove existimationem hominum: dubia semper est et inpartem utramque dividitur.Remove studia tota vita tractata: mors de te pronuntiatura est.Itadico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditussermo non ostendunt verum robur animi.Est enim oratio etiam timidissimis audax: quid ege-ris, tunc apparebit, cum animam ages.III 26 " 10 Meditare mortem.Qui hoc dicit, meditari libertatem iubet.Qui mori didicit, servire dedi-dicit.Supra omnem potentiam est, certa extra omnem.Quid ad illum carcer et custodia etclaustra? Liberum ostium habet.Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui utnon est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat,quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.III 27 " 2 4Clamo mihi ipse:  Numera annos tuos, et pudebit te eadem velle, quae volueras puer,eadem parare.Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia.Dimitteistas voluptates turbidas, magno luendas: non venturae tantum, sed praeteritae nocent.Que-madmodum scelera etiam, si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit:ita improbarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est.Non sunt solidae, non sunt fide-les: etiam si non nocent, fugiunt.Aliquod potius bonum mansurum circumspice.Nullum au-tem est, nisi quod animus ex se sibi invenit.Sola virtus praestat gaudium perpetuum, secu-rum: etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vin-cunt.Quando ad hoc gaudium pervenire continget? Non quidem cessatur adhuc, sed festine-tur.Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum impendas, sieffici cupis.Delegationem res ista non recipit.132 III 28 " 4In ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo colloceris, hospitalis tibiilla qualiscumque sedes erit.Magis quis veneris quam quo, interest.Et ideo nulli loco addice-re debemus animum.Cum hac persuasione vivendum est:  non sum uni angulo natus, patriamea totus hic mundus est.III 28 " 7Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cumdifficultatibus rerum magno animo colluctantur.Sapiens feret ista, non eliget, et malet in paceesse quam in pugna.Non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est.III 29 " 1[Verum].nulli enim nisi audituro dicendum est.III 29 " 3 4 [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • wblaskucienia.xlx.pl